- PICARDIA
- PICARDIAGalliae Belgicae Provincia, una ex regni maximis, nitidissimis, cultissimis et populosis admodum urbibus nobilis, quarum caput est Ambianum ad Samonam fluv. Annal. Gall. Huic nomen a teli genere, quod Piques vocant, cuius usus apud illos primum inventus sit. Valesius inde libentius deducit, quod vinô aut levi convitiô facile ad iracundiam concitentur: pungi enim se piquer, et rixam une pique Gallis notat, qui et Flandrenses propterea Εἰρωνικῶς Flamans, quasi flammatô corde et irâ facile ardescentes, vocant. Tractus ob fertilitatem Parisiorum horreum dicitur: vinum non fert, quae tamen hominum potius, quam agri pigrities. Ortel. Merula. In confinio Belgii, inter Campaniam ad Ortum, hannoniam Artesiamque ad Boream, mare Britannicum, et Normanniam ad Occasum, et Insulam Franciae ad Meridiem sita est, continetque maiorem partem provinc. Belgicae II. Nunc eius partes sunt septem: Comitatus nempe Bononiensis, Ponticum le Pontieu, Ambianensis ager, Sanguitersa la Sancerre, Veromanduensis ager, Tirascia, et Recuperata ditio. Cum antea partes eius essent etiam tractus Bellovacensis, Noviomensis, Laudunensis, et Valesia; sed nunc sunt sub Praefectura Insul. Franciae. A paucis annis Praefectura generali Picardiae adiuncta fuit Artesia, antea pars Belgii. Erant alias in illa regione Ambiani, Suessiones ex parte, Gessoriacus, pagus Oromansaci, et Veromandui. Duchesn. Antiq. Gall. Ioh. Surhovius, Picard. Belg. descr. Adr. Morlerius Hist. Ambian. Coeterum circa nominis originem haesitans Car. du Fresne, duo potius ista investigat, primum quis ex antiquioribus Scriptoribus Picardiae nomen huic provinciae attribuerit; alterum an propriam antea nomenclaturam habuerit, priusquam ita indigitaretur. quorum prius quod attinet, Nicolaum demum de Braia, qui circa A. C. 1200. vixit, Picardiae meminisse constat, adeoque his tum primum temporibus hoc nomen invaluisse, verosimile est. Ita autem ille, in VitaLudovici VIII.At Comes egregius et Martius ille Philippus,Boloniae patris imitans pia gesta Philippi,Gloria Picardis. Comitem sed flandria luget.Matth. Paris post eum, sub A. C. 1229. Qui enim seminarium tumultuosi certaminis moverunt, erant de partibus conterminis Flandriae, quos vulgariter Picardos nominamus. In Charta dein Simonis Cardinal. Legati Apostolici A. C. 1266. mentio occurrit 4. Nationum Academiae Parisiensis, Franciae, Picardiae, Normanniae et Angliae; cum in antiquoribus eiusdem Academiae Tabulis, Nationum tantum in genere mentio fiat, earum nominibus non expressis. Quoad posterius, ante tempus praefatum peculiari appellatione regio haec, si cum iis, quibus hodie porrigitur, tractuum spatiis spectetur, nullibi insignita occurrit; sed sui quique tractus a primariis urbibus, vel abipsis Comitatibus, denominationem accipiebant. Unde Pagi Ambianensis meminit Dudo de Act. Normannor. l. 3. Pontivi, Ambianensis et Beluacensis, Sugerius in Ludov. VI. Ambianenses. Corteienses et Pontivos memorat Chron. vernaculum Flandriae: Communiarum Corbeii Ambianensium, Beluacorum et Compendii, Atrebatae etc. mentionem facit Rigordus etc. Sed et qui huic provinciae regendae praeficiebantur, serius sese Picardiae gubernatores inscripserunt. Primus Picardiae Proregem se dixit Carolus Dux Montinovencius, circa A. c. 1319. Post quem Eduardus de Beavieu, Franciae Marescallus, in Computo vetere, A. C. 1350. dicitur Capitaine pour le Roy es parties de Picardie, de Boulogne et de Calais. Comes inde Inculismensis Franciae Constabularius, Lieutenant pour le Roy es parties de Picardie, d'Artois et de Bolenois, A. C. 1351. Quos qui excepêre, demum Gouverneurs et Lieutenans vel Capitaines vel Souverains Gouverneurs pour le Roy au pays de Picardie, inscribuntur etc. Nec omittendum, in Academia Parisiensi ex IV. Nationibus, quibus Facultas Artium componitur, secundam esse Picardicam, quae in duas partes divisa bis quinque dioeceses continet: Prior quidem, Beluacensem, Ambianempsem, Noviomensem, Atrebatensem et Morinensem; Posterior vero, Cameraceusem, Laudunensem, tornacensem, Leodiensem et Traiectensem. Vide Historiam Academiae Parisiensis Tom. III. p. 559. infra in voce Poheri, et plura in hanc rem, apud Car. du Fresne Glossar.PAGI MAIORES FINIBUS PICARDIAE INCLUSI. Ambianensis, l'Amienois. Bellovacensis, le Beauvaisis. Bononiensis, le Boulonois. Laudunensis, le Laonois. Morinensis vel Tarvennensis. Noviomagensis, le Noyonois. Silvanectensis, le Senlisien. Suessionicus, le Soissonnois. Veromandensis, le Vermandois. quo cuilibet minores pagi attribuuntur, de quibus vide Hadr. Vales. Notit. Gall. PICARDIAE URBES PRAECIPUAE: Abbavilla, Abbeville. Ambianum, Amtens. Ardra, Ardres. Bononia, Boulogne. Caletum, Calais. Capella, la Capelle. Castelletum, le Catelet. Corbeia, Corbie. Dulendium, Dourlens. Fanum S. Quintini, S. Quentin. Fara, la Fere. Fuisia, Guise. Hamum, Ham. Monstrolium, Monstrevil. Perona, Perone. Roia seu Rodium, Roye. Rua, seu Fanum S. Spiritus, Rue. Vide et Picardi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.